- LIBERTAS
- LIBERTASDea, cuius templum in Aventino conditum fuit, cum aereis columnis et statuis pulcherrimis a patre Tiberii Gracchi, ex multatitia pecunia. Eidem atrium ibidem fuit: quod ab Aelio Paeto et Corn. Cethego Censoribus, instauratum et auctum: demum et a Pollione restitutum, scribit Suet. Cic. postmodum in exilium profecto, domum eius P. Clodius Tr. Pl. Libertati consecravit, et in Caesaris gratiam eidem pop. Rom. aedem exstruxit. Graeci entiam Libertatem et Libertatis Deos coluêre, ἐλευθερίαν et θεοὺς ἐλευθέρους. Libertatis indicium, pileum fuisse legimus: unde et qui servi libertate donabantur, pileum gestabant, capite raso: hinc legimus, Brutos monetam cudisse cum pileo duobus pugionibus imposito. Data ei porro vestis candida, et sceptrum, felisque adiuncta. In nummis antiquis clavum alterâ manu, alterâ pileum gestat, cum lemmate: Libertas Augusti ex S. C. In nummo Antonini Heliogabali, iugum fractum, cum Sole, cuius hic Sacerods, additum videtur. Cic Orat. pro Domo sua. Balduin. Iconol. Angelon. Hist. Aug. p. 268. Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. etc. Culta sic nempe, velut alter ortus. Stat. l. 5. Sylv. 5. v. 73. Epicedio Filii,Quin alios ortus libertatemque sub ipsisUberibus tibi parve, dedi ------Cum in uno homine, tum in tota gente. Unde Aristoph. oleagineâ coronâ, quae auream dignitate aequabat olim, quod ausus esset firmare, Remp. Atheniensem nullius esse in dominio, sed per omnia sui iuris, coronatus est, uti discimus ex Vita eius, Eodem fi ne et myrtus adhibita, velut index pulcherrimae omnium victoriae, per quam itur ad libertatem. Hinc, propter Hipparchum tyrannum e medio sublatum, Harmodius et Aristogiton gladios εν μύρτου κλαδὶ, myrto redimitos, gestâsse, et memoria eorum per universam Graeciam in conviviis carmine, ac publice statuis celebrata legitur. Vide infra ubi de Scoliis, et plura hanc in rem apud C. Paschal. Coron. l. 7. c. 20. nec non l. 5. c. 10. ubi de simili corona Adimanto donata: uti de signo liberae civitatis apud Rom. olim, statuâ Nasyae, infra ubi de Marsya. Difficilis igitur consultatio inter Galliae civitates olim agitata, Libertas an pax placeret, apud Tac. Qua de re. H. Grot- praesupponens de pace agi, quâ redimatur bellum internecinum i. e. ut Cic. alibi Graecis verbis explicat, ἐὰν μέλλῃ δια τȏυτο περι τῶ ὅλων ἡ πόλις λινδυνεύειν, l. 9. Ep, ad Attic. Ep. 112. ubi viz. recta aestimatio futuri nihil ferme aliud, quam totius populi exitium videtur portendete: Hîc Cato, inquit, quid dicturus sit, qui mori, quam uni parere maluit, nemo nescit ----- At aliud dictat recta ratio: Vitam sc quae sundamentum est omnium bonorum temporalium, et aeternorum occasio, pluris esse quam libertatem; sive utrumque sumas in uno homine, sive in universo populo. Itaque Deus ipse (2. Par. c. 12. v. 78) pro beneficio imputat, quod non perdat homines, sed in servitutem tradat. Et alibi Ier. c. 27. v. 13. suadet per Prophetam Hebraeis, ut sese Babyloniis in servitutem dedant, ne fame ac peste moriantur. Quare illud, quamquam laudatum antiquis,Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum:laudandum non est, nec quae eo ducunt. Internecio enim populi in hoc rerum genere pro maximo malo haberi debet etc. H. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 24. §. 6. De Libertate tria verba dicendi, supplicio afficiendis, Athenis olim concessa, Vide infra, lemmate Murratum vinum: uti de παῤῥησίᾳ quorumcumque proximorum morti, apud Rom. in voce Testamentum: de Libertate porro Vindemiali in voce Vindemia. Quod vero Libertatis Atrium Spectat, Suet. memoratum in Aug. c. 30. eo doctri, tamquam ad λέχην, conveniebant. Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 1. v. 71.Nec me quae doctis patuêrunt prima libellisAtria, Libertas tangere passa sua est.Ibidem fuit Tabulatium, in quo servata Acta publica, uti docet Casaub. ex Liv. l. 43. Vide apud eum plura hanc in rem ad l. cit. De Libertate vero singulorum, eiusque gradibus, medio praesertim aevo, accurate et prolixe agit C. du Fresne in Gloss. uti de Libertate universi populi, H. Grot. ubi supra. Addo hîc saltem, uti in Feroniae templo servos olim manumissos, sic postea ex Constitut. Constantini, in Eccl. cum libertate civitatem Rom. consecutos esse, de cuiusmodi manumissionibus Vide Iustell, ad Can. 64. CodEccl. Afric. uti de voce medii aevi Libertates, supra in Commune.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.